Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

1 Corinthians

1 Corinthians 10

LN EN DE
10:1

Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt,

10:2

et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari :

10:3

et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt,

10:4

et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus) :

10:5

sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo : nam prostrati sunt in deserto.

10:6

Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.

10:7

Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis : quemadmodum scriptum est : Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.

10:8

Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.

10:9

Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt.

10:10

Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.

10:11

Hæc autem omnia in figura contingebant illis : scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt.

10:12

Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.

10:13

Tentatio vos non apprehendat nisi humana : fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.

10:14

Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura :

10:15

ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico.

10:16

Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ?

10:17

Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.

10:18

Videte Israël secundum carnem : nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris ?

10:19

Quid ergo ? dico quod idolis immolatum sit aliquid ? aut quod idolum, sit aliquid ?

10:20

Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum :

10:21

non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum ; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum.

10:22

An æmulamur Dominum ? numquid fortiores illo sumus ? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.

10:23

Omnia mihi licent, sed non omnia ædificat.

10:24

Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius.

10:25

Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.

10:26

Domini est terra, et plenitudo ejus.

10:27

Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire : omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.

10:28

Si quis autem dixerit : Hoc immolatum est idolis : nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam :

10:29

conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia ?

10:30

Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago ?

10:31

Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis : omnia in gloriam Dei facite.

10:32

Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei :

10:33

sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis : ut salvi fiant.

33 versūs Clementine Vulgate JSON ›