Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

1 Corinthians

1 Corinthians 4

LN EN DE
4:1

Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.

4:2

Hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur.

4:3

Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die : sed neque meipsum judico.

4:4

Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum : qui autem judicat me, Dominus est.

4:5

Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus : qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : et tunc laus erit unicuique a Deo.

4:6

Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos : ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio.

4:7

Quis enim te discernit ? quid autem habes quod non accepisti ? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ?

4:8

Jam saturati estis, jam divites facti estis : sine nobis regnatis : et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus.

4:9

Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos : quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus.

4:10

Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo : nos infirmi, vos autem fortes : vos nobiles, nos autem ignobiles.

4:11

Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus,

4:12

et laboramus operantes manibus nostris : maledicimur, et benedicimus : persecutionem patimur, et sustinemus :

4:13

blasphemamur, et obsecramus : tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.

4:14

Non ut confundam vos, hæc scribo, sed ut filios meos carissimos moneo.

4:15

Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui.

4:16

Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi.

4:17

Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino : qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo.

4:18

Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam.

4:19

Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit : et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem.

4:20

Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.

4:21

Quid vultis ? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis ?

21 versūs Clementine Vulgate JSON ›