Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

1 Corinthians

1 Corinthians 6

LN EN DE
6:1

Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos ?

6:2

an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt ? et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis ?

6:3

Nescitis quoniam angelos judicabimus ? quanto magis sæcularia ?

6:4

Sæcularia igitur judicia si habueritis : contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad judicandum.

6:5

Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum ?

6:6

Sed frater cum fratre judicio contendit : et hoc apud infideles ?

6:7

Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis ? quare non magis fraudem patimini ?

6:8

Sed vos injuriam facitis, et fraudatis : et hoc fratribus.

6:9

An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt ? Nolite errare : neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri,

6:10

neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.

6:11

Et hæc quidam fuistis : sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.

6:12

Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt : omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate.

6:13

Esca ventri, et venter escis : Deus autem et hunc et has destruet : corpus autem non fornicationi, sed Domino : et Dominus corpori.

6:14

Deus vero et Dominum suscitavit : et nos suscitabit per virtutem suam.

6:15

Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi ? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis ? Absit.

6:16

An nescitis quoniam qui adhæret meretrici, unum corpus efficitur ? Erunt enim (inquit) duo in carne una.

6:17

Qui autem adhæret Domino, unus spiritus est.

6:18

Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est : qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.

6:19

An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri ?

6:20

Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.

20 versūs Clementine Vulgate JSON ›