Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

1 John

1 John 1

LN EN DE
1:1

Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ :

1:2

et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ erat apud Patrem, et apparuit nobis :

1:3

quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo.

1:4

Et hæc scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum.

1:5

Et hæc est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis : quoniam Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ.

1:6

Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus.

1:7

Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato.

1:8

Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.

1:9

Si confiteamur peccata nostra : fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.

1:10

Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis.

10 versūs Clementine Vulgate JSON ›