Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

1 John

1 John 3

LN EN DE
3:1

Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos : quia non novit eum.

3:2

Carissimi, nunc filii Dei sumus : et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus : quoniam videbimus eum sicuti est.

3:3

Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est.

3:4

Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit : et peccatum est iniquitas.

3:5

Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret : et peccatum in eo non est.

3:6

Omnis qui in eo manet, non peccat : et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum.

3:7

Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est.

3:8

Qui facit peccatum, ex diabolo est : quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.

3:9

Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit : quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.

3:10

In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum :

3:11

quoniam hæc est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum.

3:12

Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum ? Quoniam opera ejus maligna erant : fratris autem ejus, justa.

3:13

Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus.

3:14

Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte :

3:15

omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem.

3:16

In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit : et nos debemus pro fratribus animas ponere.

3:17

Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo : quomodo caritas Dei manet in eo ?

3:18

Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate :

3:19

in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus : et in conspectu ejus suadebimus corda nostra.

3:20

Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum : major est Deus corde nostro, et novit omnia.

3:21

Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum :

3:22

et quidquid petierimus, accipiemus ab eo : quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus.

3:23

Et hoc est mandatum ejus : ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi : et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.

3:24

Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo : et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis.

24 versūs Clementine Vulgate JSON ›