Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

1 Kings Samuel

1 Kings Samuel 8

LN EN DE
8:1

Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israël.

8:2

Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël : et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee.

8:3

Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus : sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium.

8:4

Congregati ergo universi majores natu Israël, venerunt ad Samuelem in Ramatha.

8:5

Dixeruntque ei : Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis : constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universæ habent nationes.

8:6

Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent : Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum.

8:7

Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi : non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos.

8:8

Juxta omnia opera sua quæ fecerunt, a die qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc : sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi.

8:9

Nunc ergo vocem eorum audi : verumtamen contestare eos, et prædic eis jus regis, qui regnaturus est super eos.

8:10

Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem.

8:11

Et ait : Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis : filios vestros tollet, et ponet in curribus suis : facietque sibi equites et præcursores quadrigarum suarum,

8:12

et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum.

8:13

Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas.

8:14

Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis.

8:15

Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis.

8:16

Servos etiam vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asinos, auferet, et ponet in opere suo.

8:17

Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi.

8:18

Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis : et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem.

8:19

Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt : Nequaquam : rex enim erit super nos,

8:20

et erimus nos quoque sicut omnes gentes : et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis.

8:21

Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini.

8:22

Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israël : Vadat unusquisque in civitatem suam.

22 versūs Clementine Vulgate JSON ›