Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

1 Paralipomenon

1 Paralipomenon 16

LN EN DE
16:1

Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David : et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.

16:2

Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.

16:3

Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam.

16:4

Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël :

16:5

Asaph principem, et secundum ejus Zachariam : porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom : Jehiel super organa psalterii et lyras : Asaph autem ut cymbalis personaret :

16:6

Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini.

16:7

In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus :

16:8

Confitemini Domino, et invocate nomen ejus : notas facite in populis adinventiones ejus.

16:9

Cantate ei, et psallite ei, et narrate omnia mirabilia ejus.

16:10

Laudate nomen sanctum ejus : lætetur cor quærentium Dominum.

16:11

Quærite Dominum, et virtutem ejus : quærite faciem ejus semper.

16:12

Recordamini mirabilium ejus quæ fecit ; signorum illius, et judiciorum oris ejus,

16:13

semen Israël servi ejus, filii Jacob electi ejus.

16:14

Ipse Dominus Deus noster : in universa terra judicia ejus.

16:15

Recordamini in sempiternum pacti ejus : sermonis quem præcepit in mille generationes,

16:16

quem pepigit cum Abraham, et juramenti illius cum Isaac.

16:17

Et constituit illud Jacob in præceptum, et Israël in pactum sempiternum,

16:18

dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ :

16:19

cum essent pauci numero, parvi et coloni ejus.

16:20

Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.

16:21

Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges.

16:22

Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.

16:23

Cantate Domino omnis terra ; annuntiate ex die in diem salutare ejus :

16:24

narrate in gentibus gloriam ejus ; in cunctis populis mirabilia ejus.

16:25

Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis, et horribilis super omnes deos.

16:26

Omnes enim dii populorum idola : Dominus autem cælos fecit.

16:27

Confessio et magnificentia coram eo : fortitudo et gaudium in loco ejus.

16:28

Afferte Domino, familiæ populorum : afferte Domino gloriam et imperium.

16:29

Date Domino gloriam ; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus : et adorate Dominum in decore sancto.

16:30

Commoveatur a facie ejus omnis terra : ipse enim fundavit orbem immobilem.

16:31

Lætentur cæli, et exultet terra, et dicant in nationibus : Dominus regnavit.

16:32

Tonet mare et plenitudo ejus ; exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.

16:33

Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino : quia venit judicare terram.

16:34

Confitemini Domino, quoniam bonus : quoniam in æternum misericordia ejus.

16:35

Et dicite : Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos, et erue de gentibus : ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis.

16:36

Benedictus Dominus Deus Israël, ab æterno usque in æternum. Et dicat omnis populo : Amen, et hymnum Domino.

16:37

Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas.

16:38

Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo : et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores ;

16:39

Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon,

16:40

ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israëli.

16:41

Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in æternum misericordia ejus.

16:42

Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo : filios autem Idithun fecit esse portarios.

16:43

Reversusque est omnis populus in domum suam : et David, ut benediceret etiam domui suæ.

43 versūs Clementine Vulgate JSON ›