Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

1 Paralipomenon

1 Paralipomenon 2

LN EN DE
2:1

Filii autem Israël : Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon,

2:2

Dan, Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad, et Aser.

2:3

Filii Juda : Her, Onan, et Sela : hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum.

2:4

Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara : omnes ergo filii Juda, quinque.

2:5

Filii autem Phares : Hesron et Hamul.

2:6

Filii quoque Zaræ : Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque.

2:7

Filii Charmi : Achar, qui turbavit Israël, et peccavit in furto anathematis.

2:8

Filii Ethan : Azarias.

2:9

Filii autem Hesron qui nati sunt ei : Jerameel, et Ram, et Calubi.

2:10

Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda.

2:11

Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.

2:12

Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.

2:13

Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa,

2:14

quartum Nathanaël, quintum Raddai,

2:15

sextum Asom, septimum David.

2:16

Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarviæ : Abisai, Joab, et Asaël, tres.

2:17

Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites.

2:18

Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth : fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon.

2:19

Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quæ peperit ei Hur.

2:20

Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Bezeleel.

2:21

Post hæc ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta : quæ peperit ei Segub.

2:22

Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad.

2:23

Cepitque Gessur et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum : omnes isti filii Machir patris Galaad.

2:24

Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quæ peperit ei Assur patrem Thecuæ.

2:25

Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia.

2:26

Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam.

2:27

Sed et filii Ram primogeniti Jerameel fuerunt Moos, Jamin, et Achar.

2:28

Onam autem habuit filios Semei et Jada. Filii autem Semei : Nadab et Abisur.

2:29

Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban et Molid.

2:30

Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.

2:31

Filius vero Apphaim, Jesi : qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai.

2:32

Filii autem Jada fratris Semei : Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis.

2:33

Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel.

2:34

Sesan autem non habuit filios, sed filias : et servum ægyptium nomine Jeraa.

2:35

Deditque ei filiam suam uxorem : quæ peperit ei Ethei.

2:36

Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad.

2:37

Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed.

2:38

Obed genuit Jehu, Jehu genuit Azariam,

2:39

Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa.

2:40

Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum,

2:41

Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama.

2:42

Filii autem Caleb fratris Jerameel : Mesa primogenitus ejus ; ipse est pater Ziph : et filii Maresa patris Hebron.

2:43

Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma.

2:44

Samma autem genuit Raham, patrem Jercaam, et Recem genuit Sammai.

2:45

Filius Sammai, Maon : et Maon pater Bethsur.

2:46

Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez.

2:47

Filii autem Jahaddai, Regom, et Joathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph.

2:48

Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana.

2:49

Genuit autem Saaph pater Madmena Sue, patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa.

2:50

Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim.

2:51

Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader.

2:52

Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum.

2:53

Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitæ, et Esthaolitæ.

2:54

Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronæ domus Joab, et dimidium requietionis Sarai :

2:55

cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.

55 versūs Clementine Vulgate JSON ›