Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

1 Paralipomenon

1 Paralipomenon 24

LN EN DE
24:1

Porro filiis Aaron hæ partitiones erant. Filii Aaron : Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.

24:2

Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis : sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar.

24:3

Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.

24:4

Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim : et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.

24:5

Porro divisit utrasque inter se familias sortibus : erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar.

24:6

Descripsitque eos Semeias filius Nathanaël scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum : unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar : et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar.

24:7

Exivit autem sors prima Jojarib, secunda Jedei,

24:8

tertia Harim, quarta Seorim,

24:9

quinta Melchia, sexta Maiman,

24:10

septima Accos, octava Abia,

24:11

nona Jesua, decima Sechenia,

24:12

undecima Eliasib, duodecima Jacim,

24:13

tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab,

24:14

decimaquinta Belga, decimasexta Emmer,

24:15

decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses,

24:16

decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel,

24:17

vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul,

24:18

vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau.

24:19

Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut præceperat Dominus Deus Israël.

24:20

Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subaël, et de filiis Subaël, Jehedeia.

24:21

De filiis quoque Rohobiæ, princeps Jesias.

24:22

Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Jahath :

24:23

filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaan quartus.

24:24

Filius Oziel, Micha : filius Micha, Samir.

24:25

Frater Micha, Jesia : filiusque Jesiæ, Zacharias.

24:26

Filii Merari : Moholi, et Musi. Filius Oziau : Benno.

24:27

Filius quoque Merari : Oziau, et Soam, et Zachur, et Hebri.

24:28

Porro Moholi filius, Eleazar, qui non habebat liberos.

24:29

Filius vero Cis, Jerameel.

24:30

Filii Musi : Moholi, Eder et Jerimoth : isti filii Levi secundum domos familiarum suarum.

24:31

Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores quam minores : omnes sors æqualiter dividebat.

31 versūs Clementine Vulgate JSON ›