Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

1 Paralipomenon

1 Paralipomenon 6

LN EN DE
6:1

Filii Levi : Gerson, Caath, et Merari.

6:2

Filii Caath : Amram, Isaar, Hebron, et Oziel.

6:3

Filii Amram : Aaron, Moyses, et Maria. Filii Aaron : Nadab et Abiu, Eleazar, et Ithamar.

6:4

Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue.

6:5

Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi.

6:6

Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth.

6:7

Porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob.

6:8

Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Achimaas,

6:9

Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Johanan,

6:10

Johanan genuit Azariam : ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam ædificavit Salomon in Jerusalem.

6:11

Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob,

6:12

Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum,

6:13

Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam,

6:14

Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Josedec.

6:15

Porro Josedec egressus est, quando transtulit Dominus Judam et Jerusalem per manus Nabuchodonosor.

6:16

Filii ergo Levi : Gersom, Caath, et Merari.

6:17

Et hæc nomina filiorum Gersom : Lobni, et Semei.

6:18

Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel.

6:19

Filii Merari : Moholi et Musi. Hæ autem cognationes Levi secundum familias eorum.

6:20

Gersom : Lobni filius ejus, Jahath filius ejus, Zamma filius ejus,

6:21

Joah filius ejus, Addo filius ejus, Zara filius ejus, Jethrai filius ejus.

6:22

Filii Caath : Aminadab filius ejus, Core filius ejus, Asir filius ejus,

6:23

Elcana filius ejus, Abiasaph filius ejus, Asir filius ejus,

6:24

Thahath filius ejus, Uriel filius ejus, Ozias filius ejus, Saul filius ejus.

6:25

Filii Elcana, Amasai et Achimoth

6:26

et Elcana. Filii Elcana : Sophai filius ejus, Nahath filius ejus,

6:27

Eliab filius ejus, Jeroham filius ejus, Elcana filius ejus.

6:28

Filii Samuel : primogenitus Vasseni, et Abia.

6:29

Filii autem Merari, Moholi : Lobni filius ejus, Semei filius ejus, Oza filius ejus,

6:30

Sammaa filius ejus, Haggia filius ejus, Asaia filius ejus.

6:31

Isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca :

6:32

et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Jerusalem : stabant autem juxta ordinem suum in ministerio.

6:33

Hi vero sunt qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Johel, filii Samuel,

6:34

filii Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii Thohu,

6:35

filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai,

6:36

filii Elcana, filii Johel, filii Azariæ, filii Sophoniæ,

6:37

filii Thahath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core,

6:38

filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israël.

6:39

Et frater ejus Asaph, qui stabat a dextris ejus, Asaph filius Barachiæ, filii Samaa,

6:40

filii Michaël, filii Basaiæ, filii Melchiæ,

6:41

filii Athanai, filii Zara, filii Adaia,

6:42

filii Ethan, filii Zamma, filii Semei,

6:43

filii Jeth, filii Gersom, filii Levi.

6:44

Filii autem Merari fratres eorum, ad sinistram, Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch,

6:45

filii Hasabiæ, filii Amasiæ, filii Helciæ,

6:46

filii Amasai, filii Boni, filii Somer,

6:47

filii Moholi, filii Musi, filii Merari, filii Levi.

6:48

Fratres quoque eorum Levitæ, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini.

6:49

Aaron vero et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum : et ut precarentur pro Israël juxta omnia quæ præceperat Moyses servus Dei.

6:50

Hi sunt autem filii Aaron : Eleazar filius ejus, Phinees filius ejus, Abisue filius ejus,

6:51

Bocci filius ejus, Ozi filius ejus, Zarahia filius ejus,

6:52

Meraioth filius ejus, Amarias filius ejus, Achitob filius ejus,

6:53

Sadoc filius ejus, Achimaas filius ejus.

6:54

Et hæc habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, juxta cognationes Caathitarum : ipsis enim sorte contigerant.

6:55

Dederunt igitur eis Hebron in terra Juda, et suburbana ejus per circuitum :

6:56

agros autem civitatis, et villas, Caleb filio Jephone.

6:57

Porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron, et Lobna, et suburbana ejus,

6:58

Jether quoque, et Esthemo cum suburbanis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbanis suis,

6:59

Asan quoque, et Bethsemes, et suburbana earum.

6:60

De tribu autem Benjamin, Gabee et suburbana ejus, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis : omnes civitates, tredecim, per cognationes suas.

6:61

Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem.

6:62

Porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephthali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim.

6:63

Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim.

6:64

Dederunt quoque filii Israël Levitis civitates, et suburbana earum :

6:65

dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Juda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Benjamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis,

6:66

et his, qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim.

6:67

Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis,

6:68

Jecmaam quoque cum suburbanis suis, et Bethoron similiter,

6:69

necnon et Helon cum suburbanis suis, et Gethremmon in eumdem modum.

6:70

Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana ejus, Balaam et suburbana ejus : his videlicet, qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant.

6:71

Filiis autem Gersom de cognatione dimidiæ tribus Manasse, Gaulon in Basan, et suburbana ejus, et Astaroth cum suburbanis suis.

6:72

De tribu Issachar, Cedes et suburbanis suis, et Dabereth cum suburbanis suis,

6:73

Ramoth quoque et suburbana ejus, et Anem cum suburbanis suis.

6:74

De tribu vero Aser : Masal cum suburbanis suis, et Abdon similiter,

6:75

Hucac quoque et suburbana ejus, et Rohob cum suburbanis suis.

6:76

Porro de tribu Nephthali, Cedes in Galilæa et suburbana ejus, Hamon cum suburbanis suis, et Cariathaim et suburbana ejus.

6:77

Filiis autem Merari residuis : de tribu Zabulon, Remmono et suburbana ejus, et Thabor cum suburbanis sus :

6:78

trans Jordanem quoque ex adverso Jericho contra orientem Jordanis, de tribu Ruben, Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Jassa cum suburbanis suis,

6:79

Cademoth quoque et suburbana ejus, et Mephaat cum suburbanis suis.

6:80

Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana ejus, et Manaim cum suburbanis suis,

6:81

sed et Hesebon cum suburbanis suis, et Jezer cum suburbanis suis.

81 versūs Clementine Vulgate JSON ›