Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

1 Peter

1 Peter 1

LN EN DE
1:1

Petrus Apostolus Jesu Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ, et Bithyniæ,

1:2

secundum præscientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Gratia vobis, et pax multiplicetur.

1:3

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis,

1:4

in hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cælis in vobis,

1:5

qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo.

1:6

In quo exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus :

1:7

ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi :

1:8

quem cum non videritis, diligitis : in quem nunc quoque non videntes creditis : credentes autem exsultabitis lætitia inenarrabili, et glorificata :

1:9

reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum.

1:10

De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt :

1:11

scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi : prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias :

1:12

quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de cælo, in quem desiderant angeli prospicere.

1:13

Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi :

1:14

quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis :

1:15

sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum : et ipsi in omni conversatione sancti sitis :

1:16

quoniam scriptum est : Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.

1:17

Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini.

1:18

Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis :

1:19

sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati :

1:20

præcogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos,

1:21

qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo :

1:22

animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius :

1:23

renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in æternum :

1:24

quia omnis caro ut fœnum : et omnis gloria ejus tamquam flos fœni : exaruit fœnum, et flos ejus decidit.

1:25

Verbum autem Domini manet in æternum : hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.

25 versūs Clementine Vulgate JSON ›