Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

1 Peter

1 Peter 5

LN EN DE
5:1

Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum : qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator :

5:2

pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum : neque turpis lucri gratia, sed voluntarie :

5:3

neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.

5:4

Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.

5:5

Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.

5:6

Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis :

5:7

omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.

5:8

Sobrii estote, et vigilate : quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret :

5:9

cui resistite fortes in fide : scientes eamdem passionem ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri.

5:10

Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.

5:11

Ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum. Amen.

5:12

Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi : obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis.

5:13

Salutat vos ecclesia quæ est in Babylone coëlecta, et Marcus filius meus.

5:14

Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen.

14 versūs Clementine Vulgate JSON ›