Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

1 Timothy

1 Timothy 1

LN EN DE
1:1

Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostræ,

1:2

Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.

1:3

Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent,

1:4

neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis : quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide.

1:5

Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.

1:6

A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium,

1:7

volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant.

1:8

Scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur :

1:9

sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis,

1:10

fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur,

1:11

quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi.

1:12

Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio :

1:13

qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus : sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.

1:14

Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu.

1:15

Fidelis sermo, et omni acceptione dignus : quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.

1:16

Sed ideo misericordiam consecutus sum : ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam.

1:17

Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.

1:18

Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam,

1:19

habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt :

1:20

ex quibus est Hymenæus, et Alexander : quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare.

20 versūs Clementine Vulgate JSON ›