Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

1 Timothy

1 Timothy 6

LN EN DE
6:1

Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur.

6:2

Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt : sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare.

6:3

Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ :

6:4

superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones, et pugnas verborum : ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ,

6:5

conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem.

6:6

Est autem quæstus magnus pietas cum sufficientia.

6:7

Nihil enim intulimus in hunc mundum : haud dubium quod nec auferre quid possumus.

6:8

Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus.

6:9

Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem.

6:10

Radix enim omnium malorum est cupiditas : quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis.

6:11

Tu autem, o homo Dei, hæc fuge : sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.

6:12

Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.

6:13

Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem,

6:14

ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi,

6:15

quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium :

6:16

qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem : quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest : cui honor, et imperium sempiternum. Amen.

6:17

Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum)

6:18

bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare,

6:19

thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.

6:20

O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ,

6:21

quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.

21 versūs Clementine Vulgate JSON ›