Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

2 Corinthians

2 Corinthians 11

LN EN DE
11:1

Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ, sed et supportare me :

11:2

æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.

11:3

Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo.

11:4

Nam si is qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis : aut aliud Evangelium, quod non recepistis : recte pateremini.

11:5

Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis.

11:6

Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis.

11:7

Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini ? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis ?

11:8

Alias ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum.

11:9

Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui : nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia : et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo.

11:10

Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiæ.

11:11

Quare ? quia non diligo vos ? Deus scit.

11:12

Quod autem facio, et faciam : ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.

11:13

Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.

11:14

Et non mirum : ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.

11:15

Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ : quorum finis erit secundum opera ipsorum.

11:16

Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier),

11:17

quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ.

11:18

Quoniam multi gloriantur secundum carnem : et ego gloriabor.

11:19

Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes.

11:20

Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos cædit.

11:21

Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego :

11:22

Hebræi sunt, et ego : Israëlitæ sunt, et ego : semen Abrahæ sunt, et ego.

11:23

Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego : in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter.

11:24

A Judæis quinquies, quadragenas, una minus, accepi.

11:25

Ter virgis cæsus sum, semel lapidatus sum : ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui,

11:26

in itineribus sæpe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus :

11:27

in labore et ærumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate,

11:28

præter illa quæ extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.

11:29

Quis infirmatur, et ego non infirmor ? quis scandalizatur, et ego non uror ?

11:30

Si gloriari oportet, quæ infirmitatis meæ sunt, gloriabor.

11:31

Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod non mentior.

11:32

Damasci præpositus gentis Aretæ regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet :

11:33

et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.

33 versūs Clementine Vulgate JSON ›