Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

2 Corinthians

2 Corinthians 9

LN EN DE
9:1

Nam de ministerio, quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis.

9:2

Scio enim promptum animum vestrum : pro quo de vobis glorior apud Macedones. Quoniam et Achaia parata est ab anno præterito, et vestra æmulatio provocavit plurimos.

9:3

Misi autem fratres : ut ne quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte, ut (quemadmodum dixi) parati sitis :

9:4

ne cum venerint Macedones mecum, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos (ut non dicamus vos) in hac substantia.

9:5

Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut præveniant ad vos, et præparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic, quasi benedictionem, non tamquam avaritiam.

9:6

Hoc autem dico : qui parce seminat, parce et metet : et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet.

9:7

Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate : hilarem enim datorem diligit Deus.

9:8

Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis : ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum,

9:9

sicut scriptum est : Dispersit, dedit pauperibus : justitia ejus manet in sæculum sæculi.

9:10

Qui autem administrat semen seminanti : et panem ad manducandum præstabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiæ vestræ :

9:11

ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, quæ operatur per nos gratiarum actionem Deo.

9:12

Quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea quæ desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino,

9:13

per probationem ministerii hujus, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestræ, in Evangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos, et in omnes,

9:14

et in ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis.

9:15

Gratias Deo super inenarrabili dono ejus.

15 versūs Clementine Vulgate JSON ›