Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

2 Kings Samuel

2 Kings Samuel 2

LN EN DE
2:1

Igitur post hæc consuluit David Dominum, dicens : Num ascendam in unam de civitatibus Juda ? Et ait Dominus ad eum : Ascende. Dixitque David : Quo ascendam ? Et respondit ei : In Hebron.

2:2

Ascendit ergo David, et duæ uxores ejus, Achinoam Jezraëlites, et Abigail uxor Nabal Carmeli :

2:3

sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua : et manserunt in oppidis Hebron.

2:4

Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Juda. Et nuntiatum est David quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul.

2:5

Misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos : Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum.

2:6

Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam et veritatem : sed et ego reddam gratiam, eo quod fecistis verbum istud.

2:7

Confortentur manus vestræ, et estote filii fortitudinis : licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Juda in regem sibi.

2:8

Abner autem filius Ner, princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra,

2:9

regemque constituit super Galaad, et super Gessuri, et super Jezraël, et super Ephraim, et super Benjamin, et super Israël universum.

2:10

Quadraginta annorum erat Isboseth filius Saul cum regnare cœpisset super Israël, et duobus annis regnavit : sola autem domus Juda sequebatur David.

2:11

Et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Juda, septem annorum et sex mensium.

2:12

Egressusque est Abner filius Ner, et pueri Isboseth filii Saul, de castris in Gabaon.

2:13

Porro Joab filius Sarviæ, et pueri David, egressi sunt, et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt : hi ex una parte piscinæ, et illi ex altera.

2:14

Dixitque Abner ad Joab : Surgant pueri, et ludant coram nobis. Et respondit Joab : Surgant.

2:15

Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Benjamin, ex parte Isboseth filii Saul, et duodecim de pueris David.

2:16

Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul : vocatumque est nomen loci illius : Ager robustorum, in Gabaon.

2:17

Et ortum est bellum durum satis in die illa : fugatusque est Abner et viri Israël a pueris David.

2:18

Erant autem ibi tres filii Sarviæ, Joab, et Abisai, et Asaël : porro Asaël cursor velocissimus fuit, quasi unus de capreis quæ morantur in silvis.

2:19

Persequebatur autem Asaël Abner, et non declinavit ad dextram neque ad sinistram omittens persequi Abner.

2:20

Respexit itaque Abner post tergum suum, et ait : Tune es Asaël ? Qui respondit : Ego sum.

2:21

Dixitque ei Abner : Vade ad dexteram, sive ad sinistram, et apprehende unum de adolescentibus, et tolle tibi spolia ejus. Noluit autem Asaël omittere quin urgeret eum.

2:22

Rursumque locutus est Abner ad Asaël : Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum.

2:23

Qui audire contempsit, et noluit declinare : percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco : omnesque qui transibant per locum illum, in quo ceciderat Asaël et mortuus erat, subsistebant.

2:24

Persequentibus autem Joab et Abisai fugientem Abner, sol occubuit : et venerunt usque ad collem aquæductus, qui est ex adverso vallis itineris deserti in Gabaon.

2:25

Congregatique sunt filii Benjamin ad Abner : et conglobati in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius.

2:26

Et exclamavit Abner ad Joab, et ait : Num usque ad internecionem tuus mucro desæviet ? an ignoras quod periculosa sit desperatio ? usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos ?

2:27

Et ait Joab : Vivit Dominus, si locutus fuisses, mane recessisset populus persequens fratrem suum.

2:28

Insonuit ergo Joab buccina, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israël, neque iniere certamen.

2:29

Abner autem et viri ejus abierunt per campestria, tota nocte illa : et transierunt Jordanem, et lustrata omni Beth-horon, venerunt ad castra.

2:30

Porro Joab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum : et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaële.

2:31

Servi autem David percusserunt de Benjamin, et de viris qui erant cum Abner, trecentos sexaginta, qui et mortui sunt.

2:32

Tuleruntque Asaël, et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethlehem : et ambulaverunt tota nocte Joab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.

32 versūs Clementine Vulgate JSON ›