Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

2 Kings Samuel

2 Kings Samuel 22

LN EN DE
22:1

Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul.

22:2

Et ait : Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.

22:3

Deus fortis meus : sperabo in eum ; scutum meum, et cornu salutis meæ : elevator meus, et refugium meum ; salvator meus : de iniquitate liberabis me.

22:4

Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.

22:5

Quia circumdederunt me contritiones mortis : torrentes Belial terruerunt me.

22:6

Funes inferni circumdederunt me : prævenerunt me laquei mortis.

22:7

In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo : et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus veniet ad aures ejus.

22:8

Commota est et contremuit terra ; fundamenta montium concussa sunt, et conquassata : quoniam iratus est eis.

22:9

Ascendit fumus de naribus ejus, et ignis de ore ejus vorabit : carbones succensi sunt ab eo.

22:10

Inclinavit cælos, et descendit : et caligo sub pedibus ejus.

22:11

Et ascendit super cherubim, et volavit : et lapsus est super pennas venti.

22:12

Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus cælorum.

22:13

Præ fulgore in conspectu ejus, succensi sunt carbones ignis.

22:14

Tonabit de cælo Dominus, et excelsus dabit vocem suam.

22:15

Misit sagittas et dissipavit eos ; fulgur, et consumpsit eos.

22:16

Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus.

22:17

Misit de excelso, et assumpsit me, et extraxit me de aquis multis.

22:18

Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderant me : quoniam robustiores me erant.

22:19

Prævenit me in die afflictionis meæ, et factus est Dominus firmamentum meum.

22:20

Et eduxit me in latitudinem : liberavit me, quia complacui ei.

22:21

Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam : et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi.

22:22

Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo.

22:23

Omnia enim judicia ejus in conspectu meo, et præcepta ejus non amovi a me.

22:24

Et ero perfectus cum eo, et custodiam me ab iniquitate mea.

22:25

Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.

22:26

Cum sancto sanctus eris, et cum robusto perfectus.

22:27

Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.

22:28

Et populum pauperem salvum facies : oculisque tuis excelsos humiliabis.

22:29

Quia tu lucerna mea, Domine, et tu, Domine, illuminabis tenebras meas.

22:30

In te enim curram accinctus : in Deo meo transiliam murum.

22:31

Deus, immaculata via ejus ; eloquium Domini igne examinatum : scutum est omnium sperantium in se.

22:32

Quis est Deus præter Dominum, et quis fortis præter Deum nostrum ?

22:33

Deus qui accinxit me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam.

22:34

Coæquans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me ;

22:35

docens manus meas ad prælium, et componens quasi arcum æreum brachia mea.

22:36

Dedisti mihi clypeum salutis tuæ, et mansuetudo tua multiplicavit me.

22:37

Dilatabis gressus meos subtus me, et non deficient tali mei.

22:38

Persequar inimicos meos, et conteram, et non convertar donec consumam eos.

22:39

Consumam eos et confringam, ut non consurgant : cadent sub pedibus meis.

22:40

Accinxisti me fortitudine ad prælium : incurvasti resistentes mihi subtus me.

22:41

Inimicos meos dedisti mihi dorsum ; odientes me, et disperdam eos.

22:42

Clamabunt, et non erit qui salvet ; ad Dominum, et non exaudiet eos.

22:43

Delebo eos ut pulverem terræ ; quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam.

22:44

Salvabis me a contradictionibus populi mei ; custodies me in caput gentium : populus quem ignoro serviet mihi.

22:45

Filii alieni resistent mihi ; auditu auris obedient mihi.

22:46

Filii alieni defluxerunt, et contrahentur in angustiis suis.

22:47

Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltabitur Deus fortis salutis meæ.

22:48

Deus qui das vindictas mihi, et dejicis populos sub me.

22:49

Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me : a viro iniquo liberabis me.

22:50

Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus, et nomini tuo cantabo :

22:51

magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus in sempiternum.

51 versūs Clementine Vulgate JSON ›