Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

2 Kings Samuel

2 Kings Samuel 5

LN EN DE
5:1

Et venerunt universæ tribus Israël ad David in Hebron, dicentes : Ecce nos os tuum et caro tua sumus.

5:2

Sed et heri et nudiustertius cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israël : dixit autem Dominus ad te : Tu pasces populum meum Israël, et tu eris dux super Israël.

5:3

Venerunt quoque et seniores Israël ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David fœdus in Hebron coram Domino : unxeruntque David in regem super Israël.

5:4

Filius triginta annorum erat David cum regnare cœpisset, et quadraginta annis regnavit.

5:5

In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus : in Jerusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israël et Judam.

5:6

Et abiit rex, et omnes viri qui erant cum eo, in Jerusalem, ad Jebusæum habitatorem terræ : dictumque est David ab eis : Non ingredieris huc, nisi abstuleris cæcos et claudos dicentes : Non ingredietur David huc.

5:7

Cepit autem David arcem Sion : hæc est civitas David.

5:8

Proposuerat enim David in die illa præmium, qui percussisset Jebusæum, et tetigisset domatum fistulas, et abstulisset cæcos et claudos odientes animam David. Idcirco dicitur in proverbio : Cæcus et claudus non intrabunt in templum.

5:9

Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David : et ædificavit per gyrum a Mello et intrinsecus.

5:10

Et ingrediebatur proficiens atque succrescens, et Dominus Deus exercituum erat cum eo.

5:11

Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes : et ædificaverunt domum David.

5:12

Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israël, et quoniam exaltasset regnum ejus super populum suum Israël.

5:13

Accepit ergo David adhuc concubinas et uxores de Jerusalem, postquam venerat de Hebron : natique sunt David et alii filii et filiæ :

5:14

et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem : Samua, et Sobab, et Nathan, et Salomon,

5:15

et Jebahar, et Elisua, et Nepheg,

5:16

et Japhia, et Elisama, et Elioda, et Eliphaleth.

5:17

Audierunt ergo Philisthiim quod unxissent David in regem super Israël, et ascenderunt universi ut quærerent David : quod cum audisset David, descendit in præsidium.

5:18

Philisthiim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim.

5:19

Et consuluit David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthiim ? et si dabis eos in manu mea ? Et dixit Dominus ad David : Ascende, quia tradens dabo Philisthiim in manu tua.

5:20

Venit ergo David in Baal Pharasim : et percussit eos ibi, et dixit : Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquæ. Propterea vocatum est nomen loci illius, Baal Pharasim.

5:21

Et reliquerunt ibi sculptilia sua, quæ tulit David et viri ejus.

5:22

Et addiderunt adhuc Philisthiim ut ascenderent, et diffusi sunt in valle Raphaim.

5:23

Consuluit autem David Dominum : Si ascendam contra Philisthæos, et tradas eos in manus meas ? Qui respondit : Non ascendas contra eos, sed gyra post tergum eorum, et venies ad eos ex adverso pyrorum.

5:24

Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc inibis prælium : quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthiim.

5:25

Fecit itaque David sicut præceperat ei Dominus, et percussit Philisthiim de Gabaa usque dum venias Gezer.

25 versūs Clementine Vulgate JSON ›