Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

2 Machabees

2 Machabees 2

LN EN DE
2:1

Invenitur autem in descriptionibus Jeremiæ prophetæ, quod jussit eos ignem accipere qui transmigrabant, ut significatum est, et ut mandavit transmigratis.

2:2

Et dedit illis legem, ne obliviscerentur præcepta Domini, et non exerrarent mentibus, videntes simulacra aurea et argentea, et ornamenta eorum.

2:3

Et alia hujusmodi dicens, hortabatur ne legem amoverent a corde suo.

2:4

Erat autem in ipsa scriptura, quomodo tabernaculum et arcam jussit propheta divino responso ad se facto comitari secum, usquequo exiit in montem in quo Moyses ascendit, et vidit Dei hæreditatem.

2:5

Et veniens ibi Jeremias, invenit locum speluncæ : et tabernaculum, et arcam, et altare incensi intulit illuc, et ostium obstruxit.

2:6

Et accesserunt quidam simul, qui sequebantur, ut notarent sibi locum : et non potuerunt invenire.

2:7

Ut autem cognovit Jeremias, culpans illos dixit : Quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat :

2:8

et tunc Dominus ostendet hæc, et apparebit majestas Domini, et nubes erit, sicut et Moysi manifestabatur, et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo, manifestabat hæc.

2:9

Magnifice etenim sapientiam tractabat : et ut sapientiam habens, obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi.

2:10

Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de cælo et consumpsit holocaustum, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de cælo et consumpsit holocaustum.

2:11

Et dixit Moyses : Eo quod non sit comestum quod erat pro peccato, consumptum est.

2:12

Similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem.

2:13

Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Nehemiæ hæc eadem : et ut construens bibliothecam congregavit de regionibus libros et prophetarum et David, et epistolas regum, et de donariis.

2:14

Similiter autem et Judas ea quæ deciderant per bellum quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos.

2:15

Si ergo desideratis hæc, mittite qui perferant vobis.

2:16

Acturi itaque purificationem scripsimus vobis : bene ergo facietis, si egeritis hos dies.

2:17

Deus autem, qui liberavit populum suum, et reddidit hæreditatem omnibus, et regnum, et sacerdotium, et sanctificationem,

2:18

sicut promisit in lege, speramus quod cito nostri miserebitur, et congregavit de sub cælo in locum sanctum.

2:19

Eripuit enim nos de magnis periculis, et locum purgavit.

2:20

De Juda vero Machabæo, et fratribus ejus, et de templi magni purificatione, et de aræ dedicatione,

2:21

sed et de præliis quæ pertinent ad Antiochum Nobilem et filium ejus Eupatorem,

2:22

et de illuminationibus quæ de cælo factæ sunt ad eos qui pro Judæis fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent, et barbaram multitudinem fugarent,

2:23

et famosissimum in toto orbe templum recuperarent, et civitatem liberarent, et leges quæ abolitæ erant, restituerentur, Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis.

2:24

Itemque ab Jasone Cyrenæo quinque libris comprehensa tentavimus nos uno volumine breviare.

2:25

Considerantes enim multitudinem librorum, et difficultatem volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum,

2:26

curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio : studiosis vero, ut facilius possint memoriæ commendare : omnibus autem legentibus utilitas conferatur.

2:27

Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus.

2:28

Sicut hi qui præparant convivium, et quærunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam, libenter laborem sustinemus.

2:29

Veritatem quidem de singulis auctoribus concedentes, ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes.

2:30

Sicut enim novæ domus architecto de universa structura curandum est ; ei vero qui pingere curat, quæ apta sunt ad ornatum exquirenda sunt : ita æstimandum est et in nobis.

2:31

Etenim intellectum colligere, et ordinare sermonem, et curiosius partes singulas quasque disquirere, historiæ congruit auctori :

2:32

brevitatem vero dictionis sectari, et executiones rerum vitare, brevianti concedendum est.

2:33

Hinc ergo narrationem incipiemus : de præfatione tantum dixisse sufficiat. Stultum etenim est ante historiam effluere, in ipsa autem historia succingi.

33 versūs Clementine Vulgate JSON ›