Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

2 Paralipomenon

2 Paralipomenon 10

LN EN DE
10:1

Profectus est autem Roboam in Sichem : illuc enim cunctus Israël convenerat ut constituerent eum regem.

10:2

Quod cum audisset Jeroboam filius Nabat, qui erat in Ægypto (fugerat quippe illuc ante Salomonem), statim reversus est.

10:3

Vocaveruntque eum, et venit cum universo Israël : et locuti sunt ad Roboam, dicentes :

10:4

Pater tuus durissimo jugo nos pressit : tu leviora impera patre tuo, qui nobis imposuit gravem servitutem, et paululum de onere subleva, ut serviamus tibi.

10:5

Qui ait : Post tres dies revertimini ad me. Cumque abiisset populus,

10:6

iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre ejus Salomone dum adhuc viveret, dicens : Quid datis consilii ut respondeam populo ?

10:7

Qui dixerunt ei : Si placueris populo huic, et leniveris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore.

10:8

At ille reliquit consilium senum, et cum juvenibus tractare cœpit, qui cum eo nutriti fuerant, et erant in comitatu illius.

10:9

Dixitque ad eos : Quid vobis videtur ? vel respondere quid debeo populo huic, qui dixit mihi : Subleva jugum quod imposuit nobis pater tuus ?

10:10

At illi responderunt ut juvenes, et nutriti cum eo in deliciis, atque dixerunt : Sic loqueris populo qui dixit tibi : Pater tuus aggravavit jugum nostrum, tu subleva : et sic respondebis ei : Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei.

10:11

Pater meus imposuit vobis grave jugum, et ego majus pondus apponam ; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cædam vos scorpionibus.

10:12

Venit ergo Jeroboam et universus populus ad Roboam die tertio, sicut præceperat eis.

10:13

Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum :

10:14

locutusque est juxta juvenum voluntatem : Pater meus grave vobis imposuit jugum, quod ego gravius faciam ; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cædam vos scorpionibus.

10:15

Et non acquievit populi precibus : erat enim voluntatis Dei ut compleretur sermo ejus quem locutus fuerat per manum Ahiæ Silonitis ad Jeroboam filium Nabat.

10:16

Populus autem universus rege duriora dicente, sic locutus est ad eum : Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua, Israël ; tu autem pasce domum tuam David. Et abiit Israël in tabernacula sua.

10:17

Super filios autem Israël qui habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam.

10:18

Misitque rex Roboam Aduram, qui præerat tributis, et lapidaverunt eum filii Israël, et mortuus est : porro rex Roboam currum festinavit ascendere, et fugit in Jerusalem.

10:19

Recessitque Israël a domo David, usque ad diem hanc.

19 versūs Clementine Vulgate JSON ›