Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Acts

Acts 20

LN EN DE
20:1

Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam.

20:2

Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Græciam :

20:3

ubi cum fecisset menses tres, factæ sunt illi insidiæ a Judæis navigaturo in Syriam : habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam.

20:4

Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Berœensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gajus Derbeus, et Timotheus : Asiani vero Tychicus et Trophimus.

20:5

Hi cum præcessissent, sustinuerunt nos Troade :

20:6

nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem.

20:7

Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.

20:8

Erant autem lampades copiosæ in cœnaculo, ubi eramus congregati.

20:9

Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio cœnaculo deorsum, et sublatus est mortuus.

20:10

Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum : et complexus dixit : Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est.

20:11

Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.

20:12

Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime.

20:13

Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum : sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus.

20:14

Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen.

20:15

Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum.

20:16

Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis.

20:17

A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu ecclesiæ.

20:18

Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis : Vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,

20:19

serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et tentationibus, quæ mihi acciderunt ex insidiis Judæorum :

20:20

quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos, publice et per domos,

20:21

testificans Judæis atque gentilibus in Deum pœnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum.

20:22

Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem : quæ in ea ventura sint mihi, ignorans :

20:23

nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis me manent.

20:24

Sed nihil horum vereor : nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei.

20:25

Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei.

20:26

Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium.

20:27

Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.

20:28

Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.

20:29

Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.

20:30

Et ex vobisipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.

20:31

Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum.

20:32

Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiæ ipsius, qui potens est ædificare, et dare hæreditatem in sanctificatis omnibus.

20:33

Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut

20:34

ipsi scitis : quoniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ.

20:35

Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu : quoniam ipse dixit : Beatius est magis dare, quam accipere.

20:36

Et cum hæc dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis.

20:37

Magnus autem fletus factus est omnium : et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum,

20:38

dolentes maxime in verbo quod dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.

38 versūs Clementine Vulgate JSON ›