Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Acts

Acts 24

LN EN DE
24:1

Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt præsidem adversus Paulum.

24:2

Et citato Paulo cœpit accusare Tertullus, dicens : Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam,

24:3

semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione.

24:4

Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia.

24:5

Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Judæis in universo orbe, et auctorem seditionis sectæ Nazarenorum :

24:6

qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare.

24:7

Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris,

24:8

jubens accusatores ejus ad te venire : a quo poteris ipse judicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum.

24:9

Adjecerunt autem et Judæi, dicentes hæc ita se habere.

24:10

Respondit autem Paulus (annuente sibi præside dicere) : Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam.

24:11

Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem :

24:12

et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbæ, neque in synagogis, neque in civitate :

24:13

neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant.

24:14

Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt hæresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt :

24:15

spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum.

24:16

In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper.

24:17

Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota,

24:18

in quibus invenerunt me purificatum in templo : non cum turba, neque cum tumultu.

24:19

Quidam autem ex Asia Judæi, quos oportebat apud te præsto esse, et accusare si quid haberent adversum me :

24:20

aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio,

24:21

nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans : Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis.

24:22

Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens : Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos.

24:23

Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei.

24:24

Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quæ erat Judæa, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem quæ est in Christum Jesum.

24:25

Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, respondit : Quod nunc attinet, vade : tempore autem opportuno accersam te :

24:26

simul et sperans quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo.

24:27

Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam præstare Judæis Felix, reliquit Paulum vinctum.

27 versūs Clementine Vulgate JSON ›