Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Acts

Acts 4

LN EN DE
4:1

Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi,

4:2

dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis :

4:3

et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum : erat enim jam vespera.

4:4

Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt : et factus est numerus virorum quinque millia.

4:5

Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ, in Jerusalem :

4:6

et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali.

4:7

Et statuentes eos in medio, interrogabant : In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos ?

4:8

Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos : Principes populi, et seniores, audite :

4:9

si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,

4:10

notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.

4:11

Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli :

4:12

et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.

4:13

Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant :

4:14

hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.

4:15

Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere : et conferebant ad invicem,

4:16

dicentes : Quid faciemus hominibus istis ? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem : manifestum est, et non possumus negare.

4:17

Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.

4:18

Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu.

4:19

Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos : Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate.

4:20

Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui.

4:21

At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum : quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat.

4:22

Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis.

4:23

Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.

4:24

Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt : Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt :

4:25

qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti : Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ?

4:26

Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus.

4:27

Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël,

4:28

facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.

4:29

Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum,

4:30

in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu.

4:31

Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati : et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.

4:32

Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una : nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.

4:33

Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri : et gratia magna erat in omnibus illis.

4:34

Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant,

4:35

et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat.

4:36

Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere,

4:37

cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.

37 versūs Clementine Vulgate JSON ›