Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Amos

Amos 2

LN EN DE
2:1

Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Moab, et super quatuor non convertam eum, eo quod incenderit ossa regis Idumææ usque ad cinerem.

2:2

Et mittam ignem in Moab, et devorabit ædes Carioth : et morietur in sonitu Moab, in clangore tubæ.

2:3

Et disperdam judicem de medio ejus, et omnes principes ejus interficiam cum eo, dicit Dominus.

2:4

Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor non convertam eum, eo quod abjecerit legem Domini et mandata ejus non custodierit : deceperant enim eos idola sua, post quæ abierant patres eorum.

2:5

Et mittam ignem in Juda, et devorabit ædes Jerusalem.

2:6

Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Israël, et super quatuor non convertam eum, pro eo quod vendiderit pro argento justum, et pauperem pro calceamentis.

2:7

Qui conterunt super pulverem terræ capita pauperum, et viam humilium declinant : et filius ac pater ejus ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum.

2:8

Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne altare, et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui.

2:9

Ego autem exterminavi Amorrhæum a facie eorum, cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus, et fortis ipse quasi quercus ; et contrivi fructum ejus desuper, et radices ejus subter.

2:10

Ego sum qui ascendere vos feci de terra Ægypti, et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorrhæi.

2:11

Et suscitavi de filiis vestris in prophetas, et de juvenibus vestris nazaræos. Numquid non ita est, filii Israël ? dicit Dominus.

2:12

Et propinabitis nazaræis vinum, et prophetis mandabitis, dicentes : Ne prophetetis.

2:13

Ecce ego stridebo subter vos, sicut stridet plaustrum onustum fœno.

2:14

Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam :

2:15

et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam :

2:16

et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die, dicit Dominus.

16 versūs Clementine Vulgate JSON ›