Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Baruch

Baruch 4

LN EN DE
4:1

Hic liber mandatorum Dei, et lex quæ est in æternum : omnes qui tenent eam pervenient ad vitam : qui autem dereliquerunt eam, in mortem.

4:2

Convertere, Jacob, et apprehende eam : ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus.

4:3

Ne tradas alteri gloriam tuam, et dignitatem tuam genti alienæ.

4:4

Beati sumus, Israël, quia quæ Deo placent manifesta sunt nobis.

4:5

Animæquior esto, populus Dei, memorabilis Israël :

4:6

venundati estis gentibus non in perditionem : sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum, traditi estis adversariis.

4:7

Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum æternum, immolantes dæmoniis, et non Deo.

4:8

Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Jerusalem.

4:9

Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit : Audite, confines Sion : adduxit enim mihi Deus luctum magnum.

4:10

Vidi enim captivitatem populi mei, filiorum meorum et filiarum, quam superduxit illis Æternus.

4:11

Nutrivi enim illos cum jucunditate ; dimisi autem illos cum fletu et luctu.

4:12

Nemo gaudeat super me viduam et desolatam : a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei.

4:13

Justitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt.

4:14

Veniant confines Sion, et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum, quam superduxit illis Æternus.

4:15

Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam, et alterius linguæ,

4:16

qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt, et abduxerunt dilectos viduæ, et a filiis unicam desolaverunt.

4:17

Ego autem, quid possum adjuvare vos ?

4:18

qui enim adduxit super vos mala, ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum.

4:19

Ambulate, filii, ambulate : ego enim derelicta sum sola.

4:20

Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis.

4:21

Animæquiores estote, filii ; clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu principum inimicorum.

4:22

Ego enim speravi in æternum salutem vestram, et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordia quæ veniet vobis ab æterno salutari nostro.

4:23

Emisi enim vos cum luctu et ploratu : reducet autem vos mihi Dominus cum gaudio et jucunditate in sempiternum.

4:24

Sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram a Deo, sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo, quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno.

4:25

Filii, patienter sustinete iram quæ supervenit vobis : persecutus est enim te inimicus tuus : sed cito videbis perditionem ipsius, et super cervices ipsius ascendes.

4:26

Delicati mei ambulaverunt vias asperas : ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis.

4:27

Animæquiores estote, filii, et proclamate ad Dominum : erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos.

4:28

Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum :

4:29

qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra.

4:30

Animæquior esto, Jerusalem : exhortatur enim te, qui te nominavit.

4:31

Nocentes peribunt, qui te vexaverunt : et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur.

4:32

Civitates quibus servierunt filii tui, punientur, et quæ accepit filios tuos.

4:33

Sicut enim gavisa est in tua ruina, et lætata est in casu tuo, sic contristabitur in sua desolatione,

4:34

et amputabitur exsultatio multitudinis ejus, et gaudimonium ejus erit in luctum.

4:35

Ignis enim superveniet ei ab Æterno in longiturnis diebus, et habitabitur a dæmoniis in multitudine temporis.

4:36

Circumspice, Jerusalem, ad orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem.

4:37

Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos : veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes in honorem Dei.

37 versūs Clementine Vulgate JSON ›