Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Canticle of Canticles

Canticle of Canticles 6

LN EN DE
6:1

Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.

6:2

Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.

6:3

Pulchra es, amica mea ; suavis, et decora sicut Jerusalem ; terribilis ut castrorum acies ordinata.

6:4

Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad.

6:5

Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro : omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis.

6:6

Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis.

6:7

Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus.

6:8

Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.

6:9

Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata ?

6:10

Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.

6:11

Nescivi : anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.

6:12

Revertere, revertere, Sulamitis ! revertere, revertere ut intueamur te.

12 versūs Clementine Vulgate JSON ›