Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Canticle of Canticles

Canticle of Canticles 8

LN EN DE
8:1

Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat ?

8:2

Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ : ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.

8:3

Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.

8:4

Adjuro vos, filiæ Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.

8:5

Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum ? Sub arbore malo suscitavi te ; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.

8:6

Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio : lampades ejus lampades ignis atque flammarum.

8:7

Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.

8:8

Soror nostra parva, et ubera non habet ; quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est ?

8:9

Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea ; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.

8:10

Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.

8:11

Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos : tradidit eam custodibus ; vir affert pro fructu ejus mille argenteos.

8:12

Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.

8:13

Quæ habitas in hortis, amici auscultant ; fac me audire vocem tuam.

8:14

Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum.

14 versūs Clementine Vulgate JSON ›