Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Deuteronomy

Deuteronomy 14

LN EN DE
14:1

Filii estote Domini Dei vestri : non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo :

14:2

quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super terram.

14:3

Ne comedatis quæ immunda sunt.

14:4

Hoc est animal quod comedere debetis : bovem, et ovem, et capram,

14:5

cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum.

14:6

Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis.

14:7

De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chœrogryllum : hæc, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.

14:8

Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis.

14:9

Hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis : quæ habent pinnulas et squamas, comedite :

14:10

quæ absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt.

14:11

Omnes aves mundas comedite.

14:12

Immundas ne comedatis : aquilam scilicet, et gryphem, et haliæetum,

14:13

ixion et vulturem ac milvum juxta genus suum :

14:14

et omne corvini generis,

14:15

et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum :

14:16

herodium ac cygnum, et ibin,

14:17

ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem,

14:18

onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo : upupam quoque et vespertilionem.

14:19

Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur.

14:20

Omne quod mundum est, comedite.

14:21

Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei : quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hædum in lacte matris suæ.

14:22

Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos,

14:23

et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis : ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.

14:24

Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum hæc cuncta portare,

14:25

vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus :

14:26

et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua : et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua :

14:27

et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua.

14:28

Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas.

14:29

Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris.

29 versūs Clementine Vulgate JSON ›