Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Ecclesiastes

Ecclesiastes 10

LN EN DE
10:1

Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia.

10:2

Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius.

10:3

Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos æstimat.

10:4

Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne demiseris, quia curatio faciet cessare peccata maxima.

10:5

Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis :

10:6

positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum.

10:7

Vidi servos in equis, et principes ambulantes super terram quasi servos.

10:8

Qui fodit foveam incidet in eam, et qui dissipat sepem mordebit eum coluber.

10:9

Qui transfert lapides affligetur in eis, et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis.

10:10

Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia.

10:11

Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit.

10:12

Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis præcipitabunt eum ;

10:13

initium verborum ejus stultitia, et novissimum oris illius error pessimus.

10:14

Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit ; et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare ?

10:15

Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere.

10:16

Væ tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt.

10:17

Beata terra cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, et non ad luxuriam.

10:18

In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus.

10:19

In risum faciunt panem et vinum ut epulentur viventes ; et pecuniæ obediunt omnia.

10:20

In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti : quia et aves cæli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam.

20 versūs Clementine Vulgate JSON ›