Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Ecclesiastes

Ecclesiastes 12

LN EN DE
12:1

Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuæ, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni de quibus dicas : Non mihi placent ;

12:2

antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellæ, et revertantur nubes post pluviam ;

12:3

quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosæ erunt molentes in minuto numero, et tenebrescent videntes per foramina ;

12:4

et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentis, et consurgent ad vocem volucris, et obsurdescent omnes filiæ carminis :

12:5

excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via. Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ, et circuibunt in platea plangentes.

12:6

Antequam rumpatur funiculus argenteus, et recurrat vitta aurea, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam,

12:7

et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.

12:8

Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas.

12:9

Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quæ fecerat ; et investigans composuit parabolas multas.

12:10

Quæsivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos.

12:11

Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno.

12:12

His amplius, fili mi, ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis ; frequensque meditatio, carnis afflictio est.

12:13

Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa : hoc est enim omnis homo,

12:14

et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.

14 versūs Clementine Vulgate JSON ›