Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Ecclesiastes

Ecclesiastes 7

LN EN DE
7:1

Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit ? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit ?

7:2

Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis.

7:3

Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii ; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.

7:4

Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.

7:5

Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi lætitia.

7:6

Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi ;

7:7

quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas.

7:8

Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius.

7:9

Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante.

7:10

Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.

7:11

Ne dicas : Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt ? stulta enim est hujuscemodi interrogatio.

7:12

Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem.

7:13

Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia ; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo.

7:14

Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.

7:15

In die bona fruere bonis, et malam diem præcave ; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.

7:16

Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ : justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua.

7:17

Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas.

7:18

Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo.

7:19

Bonum est te sustentare justum : sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ; quia qui timet Deum nihil negligit.

7:20

Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis ;

7:21

non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet.

7:22

Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accomodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi ;

7:23

scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis.

7:24

Cuncta tentavi in sapientia. Dixi : Sapiens efficiar : et ipsa longius recessit a me,

7:25

multo magis quam erat. Et alta profunditas, quis inveniet eam ?

7:26

Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium :

7:27

et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor ejus ; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam ; qui autem peccator est capietur ab illa.

7:28

Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum ut invenirem rationem,

7:29

quam adhuc quærit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi ; mulierem ex omnibus non inveni.

7:30

Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus. Quis talis ut sapiens est ? et quis cognovit solutionem verbi ?

30 versūs Clementine Vulgate JSON ›