Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Ecclesiasticus

Ecclesiasticus 38

LN EN DE
38:1

Honora medicum propter necessitatem : etenim illum creavit Altissimus.

38:2

A Deo est enim omnis medela, et a rege accipiet donationem.

38:3

Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur.

38:4

Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa.

38:5

Nonne a ligno indulcata est aqua amara ?

38:6

Ad agnitionem hominum virtus illorum : et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis.

38:7

In his curans mitigabit dolorem : et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis : et non consummabuntur opera ejus.

38:8

Pax enim Dei super faciem terræ.

38:9

Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum : sed ora Dominum, et ipse curabit te.

38:10

Averte a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum.

38:11

Da suavitatem et memoriam similaginis, et impingua oblationem, et da locum medico :

38:12

etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te, quia opera ejus sunt necessaria.

38:13

Est enim tempus quando in manus illorum incurras :

38:14

ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum, et sanitatem, propter conversationem illorum.

38:15

Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum, incidet in manus medici.

38:16

Fili, in mortuum produc lacrimas, et quasi dira passus incipe plorare : et secundum judicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius.

38:17

Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, et consolare propter tristitiam :

38:18

et fac luctum secundum meritum ejus uno die, vel duobus, propter detractionem :

38:19

a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem.

38:20

In abductione permanet tristitia, et substantia inopis secundum cor ejus.

38:21

Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te, et memento novissimorum.

38:22

Noli oblivisci, neque enim est conversio : et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis.

38:23

Memor esto judicii mei : sic enim erit et tuum : mihi heri, et tibi hodie.

38:24

In requie mortui requiescere fac memoriam ejus, et consolare illum in exitu spiritus sui.

38:25

Sapientia scribæ in tempore vacuitatis, et qui minoratur actu sapientiam percipiet, qua sapientia replebitur.

38:26

Qui tenet aratrum, et qui gloriatur in jaculo, stimulo boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et enarratio ejus in filiis taurorum.

38:27

Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia ejus in sagina vaccarum.

38:28

Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit : qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas ejus variat picturam : cor suum dabit in similitudinem picturæ, et vigilia sua perficiet opus.

38:29

Sic faber ferrarius sedens juxta incudem, et considerans opus ferri : vapor ignis uret carnes ejus, et in calore fornacis concertatur.

38:30

Vox mallei innovat aurem ejus, et contra similitudinem vasis oculus ejus.

38:31

Cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabit in perfectionem.

38:32

Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio ejus.

38:33

In brachio suo formabit lutum, et ante pedes suos curvabit virtutem suam.

38:34

Cor suum dabit ut consummet linitionem, et vigilia sua mundabit fornacem.

38:35

Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est.

38:36

Sine his omnibus non ædificatur civitas,

38:37

et non inhabitabunt, nec inambulabunt, et in ecclesiam non transilient.

38:38

Super sellam judicis non sedebunt, et testamentum judicii non intelligent, neque palam facient disciplinam et judicium, et in parabolis non invenientur :

38:39

sed creaturam ævi confirmabunt : et deprecatio illorum in operatione artis, accomodantes animam suam, et conquirentes in lege Altissimi.

39 versūs Clementine Vulgate JSON ›