Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Ecclesiasticus

Ecclesiasticus 46

LN EN DE
46:1

Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum,

46:2

maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur hæreditatem Israël.

46:3

Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et jactando contra civitates rhomphæas !

46:4

Quis ante illum sic restitit ? nam hostes ipse Dominus perduxit.

46:5

An non in iracundia ejus impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo ?

46:6

Invocavit Altissimum potentem, in oppugnando inimicos undique : et audivit illum magnus et sanctus Deus, in saxis grandinis virtutis valde fortis.

46:7

Impetum fecit contra gentem hostilem, et in descensu perdidit contrarios :

46:8

ut cognoscant gentes potentiam ejus, quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo potentis :

46:9

et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse, et Caleb filius Jephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur malitiæ.

46:10

Et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sexcentorum millium peditum, inducere illos in hæreditatem, in terram quæ manat lac et mel.

46:11

Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terræ locum, et semen ipsius obtinuit hæreditatem,

46:12

ut viderent omnes filii Israël quia bonum est obsequi sancto Deo.

46:13

Et judices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor, qui non aversi sunt a Domino,

46:14

ut sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo :

46:15

et nomen eorum permaneat in æternum, permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria.

46:16

Dilectus a Domino Deo suo Samuel, propheta Domini, renovavit imperium, et unxit principes in gente sua.

46:17

In lege Domini congregationem judicavit, et vidit Deus Jacob : et in fide sua probatus est propheta,

46:18

et cognitus est in verbis suis fidelis, quia vidit Deum lucis.

46:19

Et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique, in oblatione agni inviolati.

46:20

Et intonuit de cælo Dominus, et in sonitu magno auditam fecit vocem suam :

46:21

et contrivit principes Tyriorum, et omnes duces Philisthiim :

46:22

et ante tempus finis vitæ suæ et sæculi, testimonium præbuit in conspectu Domini et christi : pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et non accusavit illum homo.

46:23

Et post hoc dormivit : et notum fecit regi, et ostendit illi finem vitæ suæ : et exaltavit vocem suam de terra in prophetia, delere impietatem gentis.

23 versūs Clementine Vulgate JSON ›