Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Ephesians

Ephesians 1

LN EN DE
1:1

Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu.

1:2

Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

1:3

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo,

1:4

sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate.

1:5

Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum : secundum propositum voluntatis suæ,

1:6

in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.

1:7

In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus,

1:8

quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia :

1:9

ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo,

1:10

in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso ;

1:11

in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ :

1:12

ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo ;

1:13

in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,

1:14

qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.

1:15

Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos,

1:16

non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis :

1:17

ut Deus, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus,

1:18

illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis,

1:19

et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus,

1:20

quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus :

1:21

supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro.

1:22

Et omnia subjecit sub pedibus ejus : et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam,

1:23

quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.

23 versūs Clementine Vulgate JSON ›