Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Exodus

Exodus 21

LN EN DE
21:1

Hæc sunt judicia quæ propones eis.

21:2

Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis.

21:3

Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul.

21:4

Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.

21:5

Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber :

21:6

offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in sæculum.

21:7

Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt.

21:8

Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.

21:9

Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.

21:10

Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit.

21:11

Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.

21:12

Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.

21:13

Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat.

21:14

Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur.

21:15

Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.

21:16

Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.

21:17

Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.

21:18

Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo :

21:19

si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat.

21:20

Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.

21:21

Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est.

21:22

Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.

21:23

Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,

21:24

oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,

21:25

adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.

21:26

Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.

21:27

Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos.

21:28

Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.

21:29

Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident.

21:30

Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.

21:31

Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit.

21:32

Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.

21:33

Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,

21:34

reddet dominus cisternæ pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit.

21:35

Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit : vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.

21:36

Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus : reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.

36 versūs Clementine Vulgate JSON ›