Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Exodus

Exodus 25

LN EN DE
25:1

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

25:2

Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.

25:3

Hæc sunt autem quæ accipere debeatis : aurum, et argentum, et æs,

25:4

hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,

25:5

et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim :

25:6

oleum ad luminaria concinnanda : aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris :

25:7

lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.

25:8

Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum :

25:9

juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud :

25:10

arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem.

25:11

Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum :

25:12

et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos : duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.

25:13

Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.

25:14

Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis :

25:15

qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.

25:16

Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.

25:17

Facies et propitiatorium de auro mundissimo : duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.

25:18

Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.

25:19

Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.

25:20

Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,

25:21

in qua pones testimonium quod dabo tibi.

25:22

Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.

25:23

Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.

25:24

Et inaurabis eam auro purissimo : faciesque illi labium aureum per circuitum,

25:25

et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis : et super illam, alteram coronam aureolam.

25:26

Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes.

25:27

Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.

25:28

Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.

25:29

Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.

25:30

Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.

25:31

Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia.

25:32

Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.

25:33

Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili :

25:34

in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia.

25:35

Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.

25:36

Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.

25:37

Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.

25:38

Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.

25:39

Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.

25:40

Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.

40 versūs Clementine Vulgate JSON ›