Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Ezechiel

Ezechiel 10

LN EN DE
10:1

Et vidi : et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.

10:2

Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait : Ingredere in medio rotarum quæ sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quæ sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo.

10:3

Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.

10:4

Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus : et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriæ Domini.

10:5

Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.

10:6

Cumque præcepisset viro qui indutus erat lineis, dicens : Sume ignem de medio rotarum quæ sunt inter cherubim : ingressus ille stetit juxta rotam.

10:7

Et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis : qui accipiens egressus est.

10:8

Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum.

10:9

Et vidi : et ecce quatuor rotæ juxta cherubim : rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum : species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi :

10:10

et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotæ.

10:11

Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes : sed ad locum ad quem ire declinabat quæ prima erat, sequebantur et ceteræ, nec convertebantur.

10:12

Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennæ, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum.

10:13

Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me.

10:14

Quatuor autem facies habebat unum : facies una, facies cherub, et facies secunda, facies hominis : et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilæ.

10:15

Et elevata sunt cherubim : ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar.

10:16

Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotæ juxta ea : et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotæ, sed et ipsæ juxta erant.

10:17

Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur : spiritus enim vitæ erat in eis.

10:18

Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim.

10:19

Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me : et illis egredientibus, rotæ quoque subsecutæ sunt : et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea.

10:20

Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.

10:21

Quatuor vultus uni, et quatuor alæ uni : et similitudo manus hominis sub alis eorum.

10:22

Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.

22 versūs Clementine Vulgate JSON ›