Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Genesis

Genesis 22

LN EN DE
22:1

Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum : Abraham, Abraham. At ille respondit : Adsum.

22:2

Ait illi : Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi.

22:3

Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum : cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus.

22:4

Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul :

22:5

dixitque ad pueros suos : Expectate hic cum asino : ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.

22:6

Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum : ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul,

22:7

dixit Isaac patri suo : Pater mi. At ille respondit : Quid vis, fili ? Ecce, inquit, ignis et ligna : ubi est victima holocausti ?

22:8

Dixit autem Abraham : Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter.

22:9

Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit ; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum.

22:10

Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum.

22:11

Et ecce angelus Domini de cælo clamavit, dicens : Abraham, Abraham. Qui respondit : Adsum.

22:12

Dixitque ei : Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam : nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me.

22:13

Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio.

22:14

Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur : In monte Dominus videbit.

22:15

Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens :

22:16

Per memetipsum juravi, dicit Dominus : quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me :

22:17

benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris : possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,

22:18

et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ.

22:19

Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.

22:20

His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo :

22:21

Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum,

22:22

et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph,

22:23

ac Bathuel, de quo nata est Rebecca : octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahæ.

22:24

Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha.

24 versūs Clementine Vulgate JSON ›