Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Genesis

Genesis 37

LN EN DE
37:1

Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.

37:2

Et hæ sunt generationes ejus : Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer : et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui : accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.

37:3

Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum : fecitque ei tunicam polymitam.

37:4

Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.

37:5

Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis : quæ causa majoris odii seminarium fuit.

37:6

Dixitque ad eos : Audite somnium meum quod vidi :

37:7

putabam nos ligare manipulos in agro : et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.

37:8

Responderunt fratres ejus : Numquid rex noster eris ? aut subjiciemur ditioni tuæ ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit.

37:9

Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait : Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.

37:10

Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit : Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti ? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram ?

37:11

Invidebant ei igitur fratres sui : pater vero rem tacitus considerabat.

37:12

Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,

37:13

dixit ad eum Israël : Fratres tui pascunt oves in Sichimis : veni, mittam te ad eos. Quo respondente,

37:14

Præsto sum, ait ei : Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora : et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem :

37:15

invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret.

37:16

At ille respondit : Fratres meos quæro : indica mihi ubi pascant greges.

37:17

Dixitque ei vir : Recesserunt de loco isto : audivi autem eos dicentes : Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.

37:18

Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere :

37:19

et mutuo loquebantur : Ecce somniator venit :

37:20

venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem : dicemusque : Fera pessima devoravit eum : et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.

37:21

Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat :

37:22

Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem : sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias : hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.

37:23

Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita :

37:24

miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam.

37:25

Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum.

37:26

Dixit ergo Judas fratribus suis : Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius ?

37:27

melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur : frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.

37:28

Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis : qui duxerunt eum in Ægyptum.

37:29

Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum :

37:30

et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait : Puer non comparet, et ego quo ibo ?

37:31

Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt :

37:32

mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent : Hanc invenimus : vide utrum tunica filii tui sit, an non.

37:33

Quam cum agnovisset pater, ait : Tunica filii mei est : fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.

37:34

Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.

37:35

Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait : Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,

37:36

Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.

36 versūs Clementine Vulgate JSON ›