Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Hebrews

Hebrews 1

LN EN DE
1:1

Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis :

1:2

novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula :

1:3

qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis :

1:4

tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit.

1:5

Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ?

1:6

Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei.

1:7

Et ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.

1:8

Ad Filium autem : Thronus tuus Deus in sæculum sæculi : virga æquitatis, virga regni tui.

1:9

Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis.

1:10

Et : Tu in principio, Domine, terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt cæli.

1:11

Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent :

1:12

et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

1:13

Ad quem autem angelorum dixit aliquando : Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?

1:14

Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis ?

14 versūs Clementine Vulgate JSON ›