Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Hebrews

Hebrews 12

LN EN DE
12:1

Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen :

12:2

aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.

12:3

Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem : ut ne fatigemini, animis vestris deficientes.

12:4

Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes :

12:5

et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens : Fili mi, noli negligere disciplinam Domini : neque fatigeris dum ab eo argueris.

12:6

Quem enim diligit Dominus, castigat : flagellat autem omnem filium, quem recipit.

12:7

In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus : quis enim filius, quem non corripit pater ?

12:8

quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes : ergo adulteri, et non filii estis.

12:9

Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus ?

12:10

Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos : hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.

12:11

Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris : postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ.

12:12

Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite,

12:13

et gressus rectos facite pedibus vestris : ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.

12:14

Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum :

12:15

contemplantes nequis desit gratiæ Dei : ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.

12:16

Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau : qui propter unam escam vendidit primitiva sua :

12:17

scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est : non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.

12:18

Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam,

12:19

et tubæ sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum.

12:20

Non enim portabant quod dicebatur : Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur.

12:21

Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit : Exterritus sum, et tremebundus.

12:22

Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam,

12:23

et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum,

12:24

et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.

12:25

Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur : multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus.

12:26

Cujus vox movit terram tunc : nunc autem repromittit, dicens : Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum.

12:27

Quod autem, Adhuc semel, dicit : declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quæ sunt immobilia.

12:28

Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam : per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.

12:29

Etenim Deus noster ignis consumens est.

29 versūs Clementine Vulgate JSON ›