Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Isaias

Isaias 66

LN EN DE
66:1

Hæc dicit Dominus : Cælum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Quæ est ista domus quam ædificabitis mihi ? et quis est iste locus quietis meæ ?

66:2

Omnia hæc manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus ; ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos ?

66:3

Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum ; qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem ; qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat ; qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Hæc omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est.

66:4

Unde et ego eligam illusiones eorum, et quæ timebant adducam eis ; quia vocavi, et non erat qui responderet ; locutus sum, et non audierunt ; feceruntque malum in oculis meis, et quæ nolui elegerunt.

66:5

Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus. Dixerunt fratres vestri odientes vos, et abjicientes propter nomen meum : Glorificetur Dominus, et videbimus in lætitia vestra ; ipsi autem confundentur.

66:6

Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis.

66:7

Antequam parturiret, peperit ; antequam veniret partus ejus, peperit masculum.

66:8

Quis audivit umquam tale ? et quis vidit huic simile ? numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos ?

66:9

Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam ? dicit Dominus. Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero ? ait Dominus Deus tuus.

66:10

Lætamini cum Jerusalem et exsultate in ea, omnes qui diligitis eam ; gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam :

66:11

ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis ejus ; ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus.

66:12

Quia hæc dicit Dominus : Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis : ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis.

66:13

Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini.

66:14

Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt : et cognoscetur manus Domini servis ejus, et indignabitur inimicis suis.

66:15

Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigæ ejus, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis :

66:16

quia in igne Dominus dijudicabit, et in gladio suo ad omnem carnem ; et multiplicabuntur interfecti a Domino,

66:17

qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post januam intrinsecus, qui comedebant carnem suillam, et abominationem et murem : simul consumentur, dicit Dominus.

66:18

Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem, cum omnibus gentibus et linguis : et venient, et videbunt gloriam meam.

66:19

Et ponam in eis signum, et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam ; in Italiam et Græciam, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annuntiabunt gloriam meam gentibus ;

66:20

et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus : quomodo si inferant filii Israël munus in vase mundo in domum Domini.

66:21

Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus.

66:22

Quia sicut cæli novi et terra nova, quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.

66:23

Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato : veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus.

66:24

Et egredientur, et videbunt cadavera virorum qui prævaricati sunt in me ; vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur : et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.

24 versūs Clementine Vulgate JSON ›