Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

James

James 4

LN EN DE
4:1

Unde bella et lites in vobis ? nonne hinc : ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris ?

4:2

concupiscitis, et non habetis : occiditis, et zelatis : et non potestis adipisci : litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.

4:3

Petitis, et non accipitis : eo quod male petatis : ut in concupiscentiis vestris insumatis.

4:4

Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei ? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur.

4:5

An putatis quia inaniter Scriptura dicat : Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis ?

4:6

majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.

4:7

Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.

4:8

Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores : et purificate corda, duplices animo.

4:9

Miseri estote, et lugete, et plorate : risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem.

4:10

Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.

4:11

Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex.

4:12

Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare.

4:13

Tu autem quis es, qui judicas proximum ? Ecce nunc qui dicitis : Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus :

4:14

qui ignoratis quid erit in crastino.

4:15

Quæ est enim vita vestra ? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur ; pro eo ut dicatis : Si Dominus voluerit. Et : Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.

4:16

Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est.

4:17

Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.

17 versūs Clementine Vulgate JSON ›