Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Jeremias

Jeremias 10

LN EN DE
10:1

Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Israël.

10:2

Hæc dicit Dominus : Juxta vias gentium nolite discere, et a signis cæli nolite metuere, quæ timent gentes,

10:3

quia leges populorum vanæ sunt. Quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia :

10:4

argento et auro decoravit illud : clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur :

10:5

in similitudinem palmæ fabricata sunt, et non loquentur : portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere, nec bene.

10:6

Non est similis tui, Domine : magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine.

10:7

Quis non timebit te, o Rex gentium ? tuum est enim decus : inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum, nullus est similis tui.

10:8

Pariter insipientes et fatui probabuntur : doctrina vanitatis eorum lignum est.

10:9

Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz : opus artificis et manus ærarii. Hyacinthus et purpura indumentum eorum : opus artificum universa hæc.

10:10

Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus.

10:11

Sic ergo dicetis eis : Dii qui cælos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt !

10:12

Qui facit terram in fortitudine sua, præparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos :

10:13

ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cælo, et elevat nebulas ab extremitatibus terræ : fulgura in pluviam facit, et educit ventum de thesauris suis.

10:14

Stultus factus est omnis homo a scientia : confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis.

10:15

Vana sunt, et opus risu dignum : in tempore visitationis suæ peribunt.

10:16

Non est his similis pars Jacob : qui enim formavit omnia, ipse est, et Israël virga hæreditatis ejus : Dominus exercituum nomen illi.

10:17

Congrega de terra confusionem tuam, quæ habitas in obsidione :

10:18

quia hæc dicit Dominus : Ecce ego longe projiciam habitatores terræ in hac vice, et tribulabo eos ita ut inveniantur.

10:19

Væ mihi super contritione mea : pessima plaga mea. Ego autem dixi : Plane hæc infirmitas mea est, et portabo illam.

10:20

Tabernaculum meum vastatum est ; omnes funiculi mei dirupti sunt : filii mei exierunt a me, et non subsistunt. Non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas.

10:21

Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quæsierunt : propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est.

10:22

Vox auditionis ecce venit, et commotio magna de terra aquilonis : ut ponat civitates Juda solitudinem, et habitaculum draconum.

10:23

Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos.

10:24

Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.

10:25

Effunde indignationem tuam super gentes quæ non cognoverunt te, et super provincias quæ nomen tuum non invocaverunt : quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt.

25 versūs Clementine Vulgate JSON ›