Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Jeremias

Jeremias 30

LN EN DE
30:1

Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens :

30:2

Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens : Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro.

30:3

Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus : et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.

30:4

Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam :

30:5

Quoniam hæc dicit Dominus : Vocem terroris audivimus : formido, et non est pax.

30:6

Interrogate, et videte si generat masculus : quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversæ sunt universæ facies in auruginem ?

30:7

Væ ! quia magna dies illa, nec est similis ejus : tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur.

30:8

Et erit in die illa, ait Dominus exercituum : conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni :

30:9

sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis.

30:10

Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus, neque paveas, Israël : quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum : et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet :

30:11

quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te : te autem non faciam in consummationem : sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius.

30:12

Quia hæc dicit Dominus : Insanabilis fractura tua ; pessima plaga tua :

30:13

non est qui judicet judicium tuum ad alligandum : curationum utilitas non est tibi.

30:14

Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quærent : plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli : propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.

30:15

Quid clamas super contritione tua ? insanabilis est dolor tuus : propter multitudinem iniquitatis tuæ, et propter dura peccata tua, feci hæc tibi.

30:16

Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur : et qui te vastant vastabuntur, cunctosque prædatores tuos dabo in prædam.

30:17

Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia ejectam vocaverunt te, Sion : hæc est, quæ non habebat requirentem.

30:18

Hæc dicit Dominus : Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor : et ædificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur :

30:19

et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur : et glorificabo eos, et non attenuabuntur.

30:20

Et erunt filii ejus sicut a principio, et cœtus ejus coram me permanebit, et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.

30:21

Et erit dux ejus ex eo, et princeps de medio ejus producetur : et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum ut appropinquet mihi ? ait Dominus :

30:22

et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.

30:23

Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens : in capite impiorum conquiescet.

30:24

Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui : in novissimo dierum intelligetis ea.

24 versūs Clementine Vulgate JSON ›