Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Job

Job 21

LN EN DE
21:1

Respondens autem Job, dixit :

21:2

Audite, quæso, sermones meos, et agite pœnitentiam.

21:3

Sustinete me, et ego loquar : et post mea, si videbitur, verba, ridete.

21:4

Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari ?

21:5

Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori vestro.

21:6

Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.

21:7

Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis ?

21:8

Semen eorum permanet coram eis : propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.

21:9

Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos.

21:10

Bos eorum concepit, et non abortivit : vacca peperit, et non est privata fœtu suo.

21:11

Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus.

21:12

Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi.

21:13

Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.

21:14

Qui dixerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.

21:15

Quis est Omnipotens, ut serviamus ei ? et quid nobis prodest si oraverimus illum ?

21:16

Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.

21:17

Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui ?

21:18

Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.

21:19

Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet.

21:20

Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.

21:21

Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur ?

21:22

Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat ?

21:23

Iste moritur robustus et sanus, dives et felix :

21:24

viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur :

21:25

alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus :

21:26

et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.

21:27

Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas.

21:28

Dicitis enim : Ubi est domus principis ? et ubi tabernacula impiorum ?

21:29

Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis :

21:30

quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.

21:31

Quis arguet coram eo viam ejus ? et quæ fecit, quis reddet illi ?

21:32

Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit.

21:33

Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles.

21:34

Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati ?

34 versūs Clementine Vulgate JSON ›