Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Job

Job 29

LN EN DE
29:1

Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :

29:2

Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me ?

29:3

Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris :

29:4

sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo :

29:5

quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei :

29:6

quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei :

29:7

quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi.

29:8

Videbant me juvenes, et abscondebantur : et senes assurgentes stabant.

29:9

Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo.

29:10

Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat.

29:11

Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi :

29:12

eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor.

29:13

Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum.

29:14

Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo.

29:15

Oculus fui cæco, et pes claudo.

29:16

Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.

29:17

Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam.

29:18

Dicebamque : In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.

29:19

Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea.

29:20

Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur.

29:21

Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum.

29:22

Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.

29:23

Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.

29:24

Siquando ridebam ad eos, non credebant : et lux vultus mei non cadebat in terram.

29:25

Si voluissem ire ad eos, sedebam primus : cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator.

25 versūs Clementine Vulgate JSON ›