Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

John

John 17

LN EN DE
17:1

Hæc locutus est Jesus : et sublevatis oculis in cælum, dixit : Pater, venit hora : clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te :

17:2

sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam.

17:3

Hæc est autem vita æterna : ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum.

17:4

Ego te clarificavi super terram : opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam :

17:5

et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te.

17:6

Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo : tui erant, et mihi eos dedisti : et sermonem tuum servaverunt.

17:7

Nunc cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi, abs te sunt :

17:8

quia verba quæ dedisti mihi, dedi eis : et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.

17:9

Ego pro eis rogo ; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi : quia tui sunt :

17:10

et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt : et clarificatus sum in eis.

17:11

Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi : ut sint unum, sicut et nos.

17:12

Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi : et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.

17:13

Nunc autem ad te venio : et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.

17:14

Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.

17:15

Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.

17:16

De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.

17:17

Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est.

17:18

Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum :

17:19

et pro eis ego sanctifico meipsum : ut sint et ipsi sanctificati in veritate.

17:20

Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me :

17:21

ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint : ut credat mundus, quia tu me misisti.

17:22

Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis : ut sint unum, sicut et nos unum sumus.

17:23

Ego in eis, et tu in me : ut sint consummati in unum : et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti.

17:24

Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum : ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi : quia dilexisti me ante constitutionem mundi.

17:25

Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi : et hi cognoverunt, quia tu me misisti.

17:26

Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam : ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.

26 versūs Clementine Vulgate JSON ›