Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

John

John 20

LN EN DE
20:1

Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum : et vidit lapidem sublatum a monumento.

20:2

Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis : Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.

20:3

Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum.

20:4

Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum.

20:5

Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina : non tamen introivit.

20:6

Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,

20:7

et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.

20:8

Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum : et vidit, et credidit :

20:9

nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.

20:10

Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.

20:11

Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum :

20:12

et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu.

20:13

Dicunt ei illi : Mulier, quid ploras ? Dicit eis : Quia tulerunt Dominum meum : et nescio ubi posuerunt eum.

20:14

Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem : et non sciebat quia Jesus est.

20:15

Dicit ei Jesus : Mulier, quid ploras ? quem quæris ? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei : Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam.

20:16

Dicit ei Jesus : Maria. Conversa illa, dicit ei : Rabboni (quod dicitur Magister).

20:17

Dicit ei Jesus : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum : vade autem ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum.

20:18

Venit Maria Magdalene annuntians discipulis : Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi.

20:19

Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum : venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis : Pax vobis.

20:20

Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.

20:21

Dixit ergo eis iterum : Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.

20:22

Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum Sanctum :

20:23

quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt.

20:24

Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus.

20:25

Dixerunt ergo ei alii discipuli : Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.

20:26

Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit : Pax vobis.

20:27

Deinde dicit Thomæ : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum : et noli esse incredulus, sed fidelis.

20:28

Respondit Thomas, et dixit ei : Dominus meus et Deus meus.

20:29

Dixit ei Jesus : Quia vidisti me, Thoma, credidisti : beati qui non viderunt, et crediderunt.

20:30

Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc.

20:31

Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei : et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.

31 versūs Clementine Vulgate JSON ›